Hľadaný výraz: Nm 1,50-53, Preklad: Latinský - Nova Vulgata, Počet výsledkov: 1
50 sed constitue eos super habitaculum testimonii et cuncta vasa eius et quidquid ad caeremonias pertinet. Ipsi portabunt habitaculum et omnia utensilia eius et erunt in ministerio ac per gyrum habitaculi metabuntur. 51 Cum proficiscendum fuerit, deponent Levitae habitaculum; cum castrametandum, erigent; quisquis externorum accesserit, occidetur. 52 Metabuntur autem castra filii Israel, unusquisque per turmas et cuneos atque exercitum suum. 53 Porro Levitae per gyrum habitaculi testimonii figent tentoria, ne fiat indignatio super congregationem filiorum Israel, et excubabunt in custodiis habitaculi testimonii ”.

1

mail   print   facebook   twitter